Paroles de O Quanta Qualia

Azam Ali
O quanta, qualia sunt illa sabbata
Quae semper celebrat superna curia
Quae fessis requies, quae merces fortibus
Cum erit omnia Deus in omnibus
Vere Ierusalem est illa civitas
Cuius pax iugis est, summa iucunditas,
Ubi non praevenit rem desiderium
Nec desiderio minus est praemium
Quis rex, quae curia
Quale palatium
Quae pax, quae requies
Quod illud gaudium
Huius participes exponant gloriam
Si quantum sentiunt, possint exprimere
Illic ex sabbato succedet sabbatum
Perpes laetitia sabbatizantium
Nec ineffabiles cessabunt iubili
Quos decantabimus et nos et angeli
Perenni Domino perpes sit gloria
Ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia
Ex quo sunt, Pater est
Per quem sunt, Filius
In quo sunt, Patris et Filii Spiritus
InterprèteAzam Ali
LabelEMI
Paroles ajoutées par nos membresParoles ajoutées par nos membres

Les internautes qui ont aimé "O Quanta Qualia" aiment aussi :